Vulgate clémentine (latin)
Luc 22:1-6
1Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
2et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.
3Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :
4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
5Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
6Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Commentaires sur Luc 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires