Luc 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 20:39-44

39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.

40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?

42et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,

43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

44David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?

Lire Luc 20 en entier

Commentaires sur Luc 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project