Vulgate clémentine (latin)
Luc 19:45-48
45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,
46dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et principes plebis quærebant illum perdere :
48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Commentaires sur Luc 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires