Vulgate clémentine (latin)
Luc 17:1-10
1Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.
2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
3Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
4Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.
5Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.
6Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :
8et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?
9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?
10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
Commentaires sur Luc 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires