Vulgate clémentine (latin)
Luc 16:25-31
25Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :
26et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
27Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
28habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
29Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
30At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
31Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
Commentaires sur Luc 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires