Vulgate clémentine (latin)
Luc 12:38-46
38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
39Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?
42Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
45Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :
46veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
Commentaires sur Luc 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires