Vulgate clémentine (latin)
Luc 12:22-40
22Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.
23Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
24Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?
25Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
26Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ?
27Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillæ fidei ?
29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :
30hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
34Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,
36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
39Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Commentaires sur Luc 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires