Luc 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 11:17-26

17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.

19Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.

21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.

22Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

23Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.

24Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.

25Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

26Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

Lire Luc 11 en entier

Commentaires sur Luc 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project