Vulgate clémentine (latin)
Luc 1:19-26
19Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
20Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
21Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
23Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :
24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
Commentaires sur Luc 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires