Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 27:30-33
30Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
31Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.
32Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.
33Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit : et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.
Commentaires sur Lévitique 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires