Lévitique 26
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 26:32-41

32Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.

33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.

34Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ : quando fueritis

35in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.

36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium : cadent, nullo persequente,

37et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.

38Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.

39Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur :

40donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.

41Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum : tunc orabunt pro impietatibus suis.

Lire Lévitique 26 en entier

Commentaires sur Lévitique 26

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project