Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 25:44-54
44Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :
45et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
46et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
47Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
48post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
51Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :
52si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
Commentaires sur Lévitique 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires