Lévitique 25
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 25:2-12

2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.

3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :

4septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.

5Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :

6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :

7jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :

9et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.

10Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :

11quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,

12ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.

Lire Lévitique 25 en entier

Commentaires sur Lévitique 25

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project