Lévitique 25
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 25:19-28

19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

20Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?

21dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :

22seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.

23Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :

24unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.

25Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.

26Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,

27computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.

28Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.

Lire Lévitique 25 en entier

Commentaires sur Lévitique 25

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project