Lévitique 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 24:5-10

5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :

6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :

7et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

8Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :

9eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

10Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.

Lire Lévitique 24 en entier

Commentaires sur Lévitique 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project