Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 23:26-37
26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
29Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
30et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
31Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
32Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
33Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
34Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
35Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.
36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo.
37Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :
Commentaires sur Lévitique 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires