Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 11:13-20
13Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,
14et milvum ac vulturem juxta genus suum,
15et omne corvini generis in similitudinem suam,
16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :
17bubonem, et mergulum, et ibin,
18et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
Commentaires sur Lévitique 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires