Lamentations 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lamentations 1:1-5

1Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : Aleph Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.

2Beth Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

3Ghimel Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

4Daleth Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

5He Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

Lire Lamentations 1 en entier

Commentaires sur Lamentations 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project