Vulgate clémentine (latin)
Josué 4:10-18
10Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
11Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
12Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses :
13et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
14In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
15Dixitque ad eum :
16Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane.
17Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.
18Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
Commentaires sur Josué 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires