Vulgate clémentine (latin)
Jean 6:35-38
35Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
36Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :
38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Commentaires sur Jean 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires