Vulgate clémentine (latin)
Jean 6:26-30
26Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
28Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?
29Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?
Commentaires sur Jean 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires