Jean 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 6:17-25

17Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.

24Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

Lire Jean 6 en entier

Commentaires sur Jean 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project