Jean 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 5:31-40

31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

32Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

34Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.

35Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :

37et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :

38et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :

40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

Lire Jean 5 en entier

Commentaires sur Jean 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project