Vulgate clémentine (latin)
Jean 20:24-29
24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
25Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
27Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
28Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.
29Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.
Commentaires sur Jean 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires