Vulgate clémentine (latin)
Jean 2:12-22
12Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
13Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
16Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
18Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
19Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
20Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
21Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
Commentaires sur Jean 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires