Vulgate clémentine (latin)
Jean 19:17-22
17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha :
18ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.
20Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.
21Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.
22Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
Commentaires sur Jean 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires