Vulgate clémentine (latin)
Jean 17:6-13
6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.
7Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt :
8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
9Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt :
10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis.
11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.
12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
Commentaires sur Jean 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires