Vulgate clémentine (latin)
Jean 17:4-10
4Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :
5et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.
7Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt :
8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
9Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt :
10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis.
Commentaires sur Jean 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires