Vulgate clémentine (latin)
Jean 15:12-21
12Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
13Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
15Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
17Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.
18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.
Commentaires sur Jean 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires