Vulgate clémentine (latin)
Jean 11:38-44
38Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
39Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
40Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
41Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
Commentaires sur Jean 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires