Jean 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 11:18-27

18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)

19Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.

20Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.

21Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :

22sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

23Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.

24Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

25Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :

26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?

27Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Lire Jean 11 en entier

Commentaires sur Jean 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project