Job 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 7:1-10

1Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.

2Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,

3sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

4Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.

5Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.

6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.

7Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.

8Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam.

9Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.

10Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.

Lire Job 7 en entier

Commentaires sur Job 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project