Vulgate clémentine (latin)
Job 42:8-10
8Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
9Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos : et suscepit Dominus faciem Job.
10Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
Commentaires sur Job 42
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires