Vulgate clémentine (latin)
Job 42:2-6
2Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
3Quis est iste qui celat consilium absque scientia ? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
4Audi, et ego loquar : interrogabo te, et responde mihi.
5Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te.
6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.
Commentaires sur Job 42
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires