Vulgate clémentine (latin)
Job 38:16-21
16Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?
17Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
18Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :
19in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
20ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
21Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?
Commentaires sur Job 38
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires