Vulgate clémentine (latin)
Job 33:29-33
29Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
30ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
31Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.
32Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.
33Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.
Commentaires sur Job 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires