Vulgate clémentine (latin)
Job 32:11-22
11Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;
12et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.
14Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
16Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :
17respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
18Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
19En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
20Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.
21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
22Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
Commentaires sur Job 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires