Vulgate clémentine (latin)
Job 28:20-28
20Unde ergo sapientia venit ? et quis est locus intelligentiæ ?
21Abscondita est ab oculis omnium viventium : volucres quoque cæli latet.
22Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus.
23Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
24Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
25Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
26Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus :
27tunc vidit illam et enarravit, et præparavit, et investigavit.
28Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia.
Commentaires sur Job 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires