Vulgate clémentine (latin)
Job 14:5-12
5Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
6Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
7Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
8Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ?
11Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
12sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Commentaires sur Job 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires