Vulgate clémentine (latin)
Job 12:2-12
2Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?
3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?
4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.
5Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
8Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
10In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
11Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?
12In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Commentaires sur Job 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires