Jérémie 30
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 30:3-9

3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :

5Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.

6Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

7Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.

8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :

9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.

Lire Jérémie 30 en entier

Commentaires sur Jérémie 30

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project