Jérémie 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 3:19-25

19Ego autem dixi : Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium ? Et dixi : Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.

20Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.

21Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël : quoniam iniquam fecerunt viam suam ; obliti sunt Domini Dei sui.

22Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te : tu enim es Dominus Deus noster.

23Vere mendaces erant colles, et multitudo montium : vere in Domino Deo nostro salus Israël.

24Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra : greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.

25Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra : quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc : et non audivimus vocem Domini Dei nostri.

Lire Jérémie 3 en entier

Commentaires sur Jérémie 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project