Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 2:29-37
29Quid vultis mecum judicio contendere ? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
30Frustra percussi filios vestros : disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros : quasi leo vastator
31generatio vestra. Videte verbum Domini : numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina ? quare ergo dixit populus meus : Recessimus ; non veniemus ultra ad te ?
32Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
33Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,
34et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi.
35Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris : Non peccavi.
36Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
37Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum : quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.
Commentaires sur Jérémie 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires