Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 2:20-25
20A sæculo confregisti jugum meum : rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.
21Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum : quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ?
22Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.
23Quomodo dicis : Non sum polluta ; post Baalim non ambulavi ? Vide vias tuas in convalle ; scito quid feceris : cursor levis explicans vias suas.
24Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam : omnes qui quærunt eam non deficient : in menstruis ejus invenient eam.
25Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam : adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.
Commentaires sur Jérémie 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires