Jérémie 18
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 18:2-12

2Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.

3Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.

4Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.

5Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

6Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël ? ait Dominus : ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.

7Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :

8si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.

9Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud.

10Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.

11Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens : Hæc dicit Dominus : Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem : revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra.

12Qui dixerunt : Desperavimus : post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.

Lire Jérémie 18 en entier

Commentaires sur Jérémie 18

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project