Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 54:11-17
11Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris :
12et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
14Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
15Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
16Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
17Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
Commentaires sur Ésaïe 54
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires