Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 40:4-11
4Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
5et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
6Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
7Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus :
8exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :
10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.
Commentaires sur Ésaïe 40
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires