Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 40:18-28
18Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?
19Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?
20Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
21Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terræ ?
22Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
23qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
24Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
25Et cui assimilastis me, et adæquastis ? dicit Sanctus.
26Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc : qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
27Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?
28Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ : non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
Commentaires sur Ésaïe 40
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires