Ésaïe 40
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 40:1-11

1Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

2Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

3Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.

4Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :

5et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

6Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.

7Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus :

8exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.

9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :

10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.

11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.

Lire Ésaïe 40 en entier

Commentaires sur Ésaïe 40

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project