Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 24:16-23
16A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
17Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
18Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
19Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;
20agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
21Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ;
22et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
23Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Commentaires sur Ésaïe 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires